quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsam ornatam monilibus suis. Slik starter inngangsverset fra Salme 29 (30),2 på dagens store fest for jomfru Marias uplettede unnfangelse.
Messens kollektbønn:
Deus, qui per Immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus; ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eumdem Dominum nostrum, Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. (1,26-28)
In illo tempore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
Gå HIT om du trenger hjelp med latinen – og vil se hele dagens messe (gammel form). Jeg har fridag i dag og ingen menighetsmesse, så jeg feirer den gamle messen i kveld kl 19.00 i St Hallvard kirke.